monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > ad Corinthios II, 1 > Genesis, 35 > Zacharias, 12 > 49 > 18 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 3
Carpamus igitur narrandi ordinem. Alii altius repetant, et a cunabulis eius, ipsisque (ut ita dicam) crepundiis matrem Blaesillam, et Rogatum proferant patrem: quorum altera Scipionum, Graccorumque progenies est: alter per omnes fere Graecias usque hodie stemmatibus et divitiis, ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione delevit. Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, et de purissimo sanctae mentis fonte profertur. Quanquam Dominus atque Salvator in Evangelio doceat Apostolos sciscitantes quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro nomine eius dimiserunt: centuplum in praesentiarum recepturos, et in futuro vitam aeternam . Ex quo intelligimus, NON LAUDIS esse possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere: non tumere ad honores, sed pro Dei fide eos parvipendere. Vere quod pollicitus est servis suis et ancillis Salvator, reddidit in praesenti. Nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur: quam Romae habitantem, nullus extra Romam noverat, latentem in Bethleem, et barbara et Romana terra miratur. Cuius enim gentis homines ad sancta loca non veniunt? Quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, invenit? Haec sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, et iubar solis parvos igniculos stellarum obruit et obscurat: ita cunctorum virtutes et potentias sua humilitate superavit, minimaque fuit inter omnes ut omnium maior esset. Et quanto se plus deiiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur. Latebat, et non latebat. Fugiendo gloriam, gloriam merebatur; quae virtutem quasi umbra sequitur, et appetitores sui deserens, appetit contemptores. Sed quid ago, narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor, non servo praecepta dicendi.